monumenta.ch > Plinius > sectio 47

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 26, 47
{XXX} Et ladano sistitur alvus utroque, quod in segetibus nascitur contuso et cribrato. bibitur ex aqua mulsa, item nobili e vino. ledon appellatur herba, ex qua fit in Cypro barbis caprarum adhaerescens. nobilius in Arabia fit, iam et in Syria atque Africa quod toxicum vocant; nervos enim in arcu circumdatos lanis trahunt adhaerescente roscida lanugine. plura de eo diximus inter unguenta. hoc gravissimum odore est durissimumque tactu.